Bella Sardinia, lacrima
di Matteo Madau

(Ode I. parenetica, et consolatoria de sa sarda natione)


Bella Sardinia, lacrymas
Suspende: non plus gemere:
Vestes commuta lugubres,
Modos depone flebiles.

Non tempus deplorabile
Durat, non inclementia:
Festiva in fronte jubila,
Insignia assume regia.

Pro te extincta est penuria,
Et suppressa miseria,
Expulsa est indigentia,
Et respiras ingenua.

Infaustos annos turbidos
In presente si memoras,
Vides pro quale dextera
Restes in abundantia.

De tanta plaga horribile
Et inaudita angustia,
Venis redemta, & libera
Pro regia providentia

Et si dictat justitia,
Juncta cum gratitudine
Conservare in memoria
Benefactores Genios,

Et liberales principes,
Amantes, & solicitos
Cum mente actuosa, & provida,
Et cum manu benefica;

Quantas causas considera
Tenes de dare gratias
Pro Regnatore amabile,
Qui in te nos, Sardos recreat?

Eja, gratias, & laudes,
Chara demus Sardinia,
Quando tantas sola exigit
Sua beneficentia.

Pro tale actione debita
Sardos excita Pindaros,
In patria lyra dexteros,
In cantu peritissimos.

Grave thema est Victorias,
Et Amores exprimere,
Figuratos in Nomine
De Regnatore Principe.

Qui si tota Sarda insula
Li est tributaria, & subdita,
Donet tributos etiam
Sarda, & nativa cithara.